M. TULLIUS CICERO, Oratio In Catilinam (I,1-exorde)(Discours prononcé devant le Sénat romain le 6 Nov. 63 av.J.-C.
|
DISCOURS | ||
Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra ? Quamdiu etiam furor iste tuus nos eludet ? Quem ad finem sese effrenata jactabit audacia ? Nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt ? Patere tua consilia non sentis ? Constrictam jam horum omnium scientia teneri conjurationem tuam non vides ? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris ? O tempora ! O mores ! senatus haec intellegit, consul videt : hic tamen vivit. Vivit ? Immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unumquemque nostrum. Nos autem, fortes viri, satis facere rei publicae videmur, si istius furorem et tela vitamus. Ad mortem te, Catilina, duci jussu consulis jam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos omnes jamdiu machinaris… Texte cité in : Latin 2de, Gaillard dir., éd. Nathan, 20
|
|
||
CICERON In Catilinam (latin)
CICERON In Catilinam (français)
CICERON In Catilinam (anglais) -------
Le contexte du discours cicéronien Contre Catilina
Discours fictif de Catilina
Les idées politiques de Cicéron (Interview fictive)
La formation de l'orateur romain
La leçon sur le cursus honorum
Les acteurs de la vie politique dans la Rome antique
|
|||
Documents pédagogiques | Bibliographie-Sitographie | ||